home
library
THESES
- Similitudo Christum inter et Socratem in dissimilitudine præcipue est posita.
- Xenophonticus Socrates in utilitate inculcanda subsistit, nunquam empiriam egreditur nunquam ad ideam pervenit.
- Si quis comparationem inter Xenophontem et Platonem instituerit, inveniet, alterum nimium de Socrate detraxise, alterum nimium eum evexise, neutrum verum invenisse.
- Forma interrogationis, quam adhibuit Plato, refert negativum illud, quod est apud Hegelium.
- Apolagia Socratis, quam exhibuit Plato aut spuria est, aut tota ironice explicanda.
- Socrates non solum ironia usus est, sed adeo fuit ironiæ deditus, ut ipse illi succumberet.
- Aristophanes in Socrate depingendo proxime ad verum accessit.
- Ironia, ut infinita et absoluta negativitas, est levissima et maxime exigua subjectivitatis significatio.
- Socrates omnes æquales ex substantialitate tanquam ex naufragio nudos expulit, realitatem subvertit, idealitatem eminus prospexit, attigit non occupavit.
- Socrates primus ironiam introduxit.
- Recentior ironia inprimis ad ethicen revocanda est.
- Hegelius in ironia describenda modo ad recentiorem non ita ad veterem attendit.
- Ironia non tam ipsa est sensus expers, tenerioribus animi motibus destituta, quam aegritudo habenda ex eo, quod alterquoque potiatur eo, quod ipsa concupierit.
- Solgerus non animi pietate commotus, sed mentis invidia seductus, quum negativum cogitare et cogitando subigere nequiret, acosmismum effecit.
- Ut a dubitatione philosophia sic ab ironia vita digna, quæ humana vocetur, incipit.